Psalms 16

1oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii 2de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates 3probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti 4cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis 5sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea 6ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum 7mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium 8a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me 9a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt 10adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe 11incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram [ (Psalms 16:12) similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis ] [ (Psalms 16:13) surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus ] [ (Psalms 16:14) a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum ] [ (Psalms 16:15) ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua ]
Copyright information for Vulgate_HebPs